TAURELEPHAS

TAURELEPHAS
TAURELEPHAS
animal e boum genere, apud Philostorgium, qui, l. 3. quosdam se Romae vidisse, e Meridianis locis avectos, scribit: ταυρελέφαντας λεγομένους ὧν τὸ μὲν γενος τὰ μὲν ἄλλα πάντα βοῦς ἐςι μέγιςος, τὴν δὲ βύρσαν καὶ τὸ χρῶμα ἐλέφας, καὶ χεδὸν ἐιπεῖν καὶ τὸ μέγεθος, Taurelephantas dictos: quod genus quoad coetera omnia bos maximus est; coriô vero et colore elephas, ipsaque adeo magnitudine. Idem in Nicephoro legas, Histor. l. 9. c. 19. Sed vox ταυρελέφαντας utrobique corrupta; in illo enim ταρελέφαντας, in hoc scribitur παρελέφαντας, quod spurios elephantas perperam reddunt. Forte rhizes intelliguntur, quos formâ quidem tauris similes, victu vero et magnitudine, et viribus ad pugnandum elep0hantis pares, ait Strabo, in delcriptione Aethiopiae, quae supra Mauritaniam est, l. 17. fueritque barbarum huius animalis nomen rhizes, ut Graecum ταυρελέφαντες. An hi sunt Aethiopici tauri, vulgaribus duplô maiores, quos multis describit Aelian. l. 17. c. 45. Bochartus Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 23. Vide quoque Plinium, l. 8. c. 21. quem ex Agatharchide, circa eorum descriptionem, semel atque iterum corrigit Salmas. ad Solin. p. 1010. et 1011.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”